COLOSSE sive COLOSSIS

COLOSSE sive COLOSSIS
COLOSSE, sive COLOSSIS
Strab. l. 12. oppid. Phrygiae prope Laodiceam in confinio Cariae medium inter Sardes et Cabyram, 60. milliar. ab Apamea in Occasum. Baudrand. Hîc Ecclesia, quam Paulus Apostol. insigni epistolâ dignatus est. hanc commentariis suis illustrârunt, Althoferus, Observat. Brentius, Commentar. Calixtus, Dalaeus, cuius prostant contiones, in Volu. 3. in octav. Genevae Gallice. Davenantius, in Coloss. expositio, in fol. Cantabrigiae A. C. 1627. 1639. Amstelodami A. C. 1646. Crocius, Gerhardus, Annotationes. Gomarus Explic. Locorum selectorum, inter opera. Grynaeus, Explanatio Aphoristica, in octav. Basil. A. C. 1586. Martinus, Meelfuhrerus, Musculus, Origenes, Polanus, ad Coloss. in octav. Basileae, A. C. 1607. Quistorpius, Rollocus,
Comment. in octav. Genevae, A. C. 1602. Scultetus, Ideae Contionum in ep. ad Coloss. in quarto Witeb. A. C. 1624. Wigandus, Explicationes in ep. ad. Coloss. Witeb. A. C. 1586. Zanchius, Commentar. in ad Coloss. inter opera eius, etc. Plures vide apud Guiliel. Growaeum, Elenchô Scriptorum in S. Scripturam. Hoch oppid. teste Orosiô, temporibus Neronis cum Laodicea, et Hierapoli urbib. Asiae terrae motu cecidit. Incolae Colossenses: πόλιν μεγάλην vocat Herodotus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”